Evangelium Secundum Joannem*

Caput 1: Versus 41

Invenit hic primum.Vera pietas statim inventum thesaurum nuntiat fratri, ut sicut est sanguine, sit et germanus in fide.Invenimus Messiam,etc. Christus Graece, Messias Hebraice, unctus Latine, vere enim unctus est a Spiritu sancto specialiter, a qua unctione Christiani appellantur. Quod Jacob erexit lapidem post visionem in titulum quem olei superfusio unxit, jam divinitus per illam petram, futuram petram, scilicet Christum Spiritu sancto ungendum figuraliter intellexit, in qua petra sic fundari Ecclesiam praefigurabat, etc.
(* Traductions européennes)